- EXECESTUS
- EXECESTUSPhocensium tyrannus duos gestabat incantatos annulos, quorum sonitu, quem invicem inter se edebant, rerum gerendarum tempus sciebat, mortuus tamen est dolo interfectus, etiamsi id ei prius significasser sontus. Arist ubi de Rep. Phocensium, et Clem. Alex. Stram. 1. Ita autem hic, Ε᾿ξήκεςτόςγε ὁ Φωκέων Τύραννος δύο δακτυλίους φορῶν γεγοητευμένους, τῷ ψόφῳ τῷ πρὸς ἀλλήλους διῃςθ άνετο τοὺς καιροὺς τῶν πράξεων. Α᾿πέθανε δὲ ὅμως δολοφονηθεὶς καὶ τοι προσημήνατος τȏυ ψοφου, ὢς φησιν Α᾿ριςτοτέλης εν τῇ Φωκέων πολιτείᾳ, Exsecestus Phocensium tyrannus, duos gestans incantatos annulos, qui inter se invicem ab iis edebatur, sonitu sciebat tempus rerum agendarum: mortuus tamen est dolo inter fectus, etiamsi id ei prius significasset sonitus, ut dicit Atistot. in opere de Rep. Phocensium. Vide Kirchmann. de Ann. c. 21. Plura de istiusmodi annulis diximus supra, ubi de Annulis, item ubi de Eleazaro Iud.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.